Te Deum (Hymne)

Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.
Te, æternum Patrem, omnis terra veneratur.

Tibi omnes (Hymne)

Tibi omnes Angeli, tibi Cúli et Potestates,
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Deus Sabaoth!
Pleni sunt cúli et terra majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus chorus Apostolorum,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum laudat candidatus exercitus.
[Omnes tibi incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Deus Sabaoth!
Pleni sunt cúli et terra majestatis gloriæ tuæ.]
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensæ majestatis,
Venerandum tuum verum, et unicum Filium:
Sanctum quoque paraclitum Spiritum.
[Omnes tibi proclamant, etc.]

Dignare (Prière)
 
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Æterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.
Miserere nostri, miserere nostri!

Christe, rex gloriæ (Hymne)

Tu, Christe, tu, rex gloriæ,
Patris sempiternus Filius.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cúlorum.
Ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
 
Te ergo quæsumus (Prière)

Te ergo quæsumus, Domine, famulis tuis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Fiat super nos misericordia tua, Domine, quemadmodum speravimus in te.

Judex crederis (Hymne et prière)

Judex crederis esse venturus.
In te, Domine, speravi: non confundar in æternum.
Salvum fac populum tuum et benedic hæreditati tuæ, Domine.
Per singulos dies, benedicimus, laudamus te.
Et laudamus nomen tuum.